Psalms 141

1eruditio David cum esset in spelunca oratio 2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo 4cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me 8educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
Copyright information for Vulgate_HebPs